monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 51, 10
Verum ne nos amatores Victorii temere illum aggressos esse lacerent, legant librum doctissimi et sanctissimi viri, Victoris videlicet Capuani episcopi, de Pascha, quod quindecimo Calendas Maias putabatur celebrari debere, indictione autem decima tertia, novies proconsule Basilio, et quanti a prudentibus et catholicis Ecclesiae doctoribus aestimatus sit suus magister invenient, cuius principium libri est: 'Cum paschalis veneranda solennitas quanam die potissimum proveniret per anni praesentis indictionem tertiam decimam a nobis sollicite quaereretur, et iuxta Patrum venerabilium constituta octavo Calendarum Maiarum diceremus resurrectionem Domini procul dubio celebrandam, aliquibus minime rationabilis visa est nostra responsio, eo quod Victorius quidam in circulo paschali quem edidit aliter diem dominicae resurrectionis adfixerit, licet et hunc designaverit quem nos celebrandum pariter profitemur.